19/05/2013

Psalmus 5



Psalmus 5, 2-10. 12-13
Oratio matutina ad implorandum auxilium



Verba me a áuribus pércipe, Dómmine;
intéllege gémitum meum.
Inténde voci clamóris mei,
Rex meus et Deus meus.


Quóniam ad te orábo, Dómine.
mane exáudies vocem meam;
mane astábo tibi, et exspectábo.
Quóniam non Deus volens iniquitátem tu es;
neque habitábit iuxta te malígnus,
neque permanébunt iniústi ante óculos tuos.


Odísti omnes qui operántur iniquitátem,
perdes omnes qui loquúntur mendácium;
virum sánguinum et dolósum
abominábitur Dóminus.
Ego autem in multitúdine misericórdiae tuae
introíbo in domum tuam;
adorábo ad templum sanctum tuum
in timóre tuo.

Domine, deduc me in iustítia tua
propter inimícos meos,
dírige in conséctu meo viam tuam.
Quóniam non est in ore eórum véritas,
cor eórum fóvea;
sepúçcrum patens est guttur eórum,
mólliunt línguas suas.

Et omnes qui sperant in te laeténtur,
in aetérnum exsúltent.
Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te
qui díligunt nomen tuum;
quóniam tu benedíces iusto, Dómine;
quase scuto, bona voluntáte coronábis eum.